monumenta.ch > Hieronymus > 'Goliath' in 'Epistulae, 2, 29'
Hieronymus, Epistulae, 2, 28. AD EAMDEM MARCELLAM, <<<     >>> 30. AD PAULAM. CXVIII.

29. AD EAMDEM MARCELLAM. SHOW APPARATUS

1  Epistulare officium est de re familiari, aut de quotidiana conversatione aliquid scribere, et quodammodo absentes inter se praesentes fieri, dum mutuo quid aut velint, aut gestum sit, nuntiant: licet interdum confabulationis tale convivium, doctrinae quoque sale condiatur. Verum tu, dum tota in tractatibus occuparis, nihil mihi scribis, nisi quod me torqueat, et Scripturas legere compellat. Denique heri famosissima quaestione proposita, postulasti, ut, quid sentirem, statim rescriberem. Quasi vero Pharisaecorum teneam cathedram, ut quotiescumque de verbis Hebraicis iurgium est, ego arbiter et litis sequester exposcar. Non sunt suaves epistulae, quae non placentam redoleant, quas non condit Apicius, in quibus nihil de magistrorum huius temporis iure suffumat. Sed quia vector et internuntius sermonis nostri redire festinat, rem grandem celerius dicto, quam habeo: LICET DE SCRIPTURIS sanctis disputanti, non tam necessaria sint verba, quam sensus. Quod si eloquentiam quaeris, Demosthenes legendus, aut Tullius est: si Sacramenta divina, nostri codices, qui de Hebraeo in Latinum non bene resonant, pervidendi. 2  in fronte Epistulae tuae posueras, Quid sibi velit, quod in Regnorum libro primo scriptum est. 'Et Samuel puer serviebat ante conspectum Domini, cinctus Ephod bad, et diploidem habebat pusillam, quam fecerat ei mater sua: et afferebat ei de diebus in dies, cum ascenderet cum viro suo sacrificare sacrificium dierum' . Itaque quaeris quid sit EPHOD BAD, quo futurus Propheta praecingitur, utrumne zona, an, ut quidam putant, thuribulum, vel genus aliquod vestimenti sit. Et si vestis, quomodo ea praecingitur? et post ipsum Ephod, quare adiungitur ei bad? In sequentibus quoque legisse te scribis: 'Venit homo Dei ad Eli, et dicit ei: Haec dicit Dominus: Manifeste ostendi me ad domum patris tui, ex omnibus tribubus Israel, cum essent in terra Aegypti servientes in domo Pharaonis, et elegi domum patris tui ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotium, ut ascenderent ad altare meum, et incenderent incensum, et portarent Ephod'; totumque libri ordinem prosecuta, etiam de illo loco exemplar sumpsisti, in quo Doec idumaeus iussu regis interfecit sacerdotes. 'Et conversus, inquit Scriptura, Doec Syrus mortificavit ipse sacerdotes Domini: et occidit in illa die trecentos quinque viros, sive (ut in Hebraeo legitur) octoginta quinque, omnes qui portabant Ephod: et Nob civitatem sacerdotum occidit in ore gladii a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad nutrientem, et vitulum, et asinum, et ovem in ore gladii. Et salvatus est unus filius Abimelech filii Achitob; et nomen ei Abiathar, et fugit post David.'3  Non me teneo, quin problematis ordinem responsione praeveniam, ubi nunc legimus: 'Et omnes portantes Ephod' : in Hebraeo habet, portantes Ephod bad. Hoc quare ita dixerim, in sequentibus disces. illud quoque quod sequitur addidisti: 'Et factum est, cum fugeret Abiathar filius Abimelech ad David, et ipse cum David descendit in Ceila, habens Ephod in manu sua: et renuntiatum est Saul, quia venit David in Ceila' : ubi cum regis adventus et civitatis timeretur obsidio, dixit David ad Abiathar: 'Defer Ephod Domini.' Haec sunt quae de Regnorum libro excerpta proponens, ad volumen Iudicum transcendisti, in quo Micha de monte Ephraim scribitur mille centum argenti siclos matri, quos illa voverat, reddidisse; eamque sculptile inde fecisse et conflatile. Et addis haec post modicum vocari Ephod et Teraphim, cum utique si zona sit, aut vestimenti genus, sculptile atque conflatile esse non possit. Agnosco errorem pene omnium Latinorum putantium Ephod et Teraphim, quae postea nominantur, de hoc argento, quod Micha matri dederat, fuisse conflatum; cum Scriptura sic referat: 'Et accepit mater eius,' haud dubium quin Michae, 'argentum et dedit illud conflatori, et fecit illud sculptile atque conflatile. Et fuit in domo Michae; et vir Micha, et domus eius Dei; et fecit Ephod et Theraphim, et implevit manum unius de filiis suis, et factus est ei in sacerdotem' . Si autem putas ea quae superius appellata sunt sculptile atque conflatile, Ephod, et Theraphim deinceps nominari, disce esse non eadem. Siquidem post matris idolum, quod dicitur sculptile atque conflatile, fecit Micha Ephod et Theraphim, sicut ex consequentibus approbatur. 'Et responderunt quinque viri qui abierant considerare terram, et dixerunt ad fratres suos. Ecce nostis, quia est in domibus istis Ephod et Theraphim et sculptile atque conflatile'. Et post multa quae in medio praetermisisti: 'Et ascenderunt, inquit, quinque viri, et illuc irruerunt, et sumpserunt sculptile atque conflatile, Ephod et Theraphim. Et sexcenti viri qui cincti erant vasis bellicis, ingressi sunt domum Michae, et sumpserunt sculptile atque conflatile, Ephod et Theraphim'. Coarguit igitur eorum opinionem, qui ut indissolubilem facerent quaestionem, Ephod, argenteum putaverunt. illud breviter attende, quod nunquam nisi in sacerdotio nominetur. Nam et Samuel qui illo cinctus refertur, Levites fuit, et Sacerdotes Nobe hoc dignitatis suae insigne portabant. Et (quod in Latinis codicibus non habetur) quando David fugiens a Saul, venit ad Abimelech, et gladium postulavit, dicens: 'Vide si est ad manum tuam lancea et gladius, quoniam gladium meum, et vasa mea non sustuli in manu mea: respondensque sacerdos dixit: Ecce gladius Goliath alienigenae, quem percussisti in valle Terebinthi, et hic involutus est vestimento post Ephod in sacrario' : utique Ephod conditum servabatur. Hoc quoque quod nunc posuimus, ubi sculptile atque conflatile legitur: licet idolum sit, tamen quia per errorem religio putabatur, ad venerationem eius, sicut ad Dei ministerium, Ephod et Theraphim insigne conficitur. 4  Theraphim quid sit, si spatium dictandi fuerit, prosequemur. Nunc interim de Ephod, ut coepimus, explicandum est. in Exodo ubi Moysi praecipitur, ut sacerdotalia iubeat fieri vestimenta, post caetera legitur: 'Et hae stolae quas facient, pectorale, et superhumerale κοσυμβωτάς, et cidarim, et cinctorium'. Ubi autem nos posuimus superhumelare, in Graeco ἐπωμιδα Septuaginta interpretes transtulerunt, quod scilicet super humeros istiusmodi veniat vestimentum. Deinde iungitur: 'Et hi accipient aurum, et hiacynthum, et coccum, et purpuram, et byssum, et facient superhumerale de bysso retorta, opus textile varium.' Quid plura? totus Exodi liber hac vestium plenus est specie. Nam et in fine eiusdem voluminis scribitur: 'Et fecit omnis sapiens in operibus stolas sanctorum, quae sunt Aaron sacerdotis, sicut Dominus praecepit Moysi. Et fecerunt superhumerale de auro, et hiacyntho, et purpura, et cocco, et bysso retorta.' . Sed quia in Exodo hoc genus vestimenti praecipitur tantum ut fiat, et postea factum refertur, non tamen eo Aaron vestitur, in Levitico quomodo sacerdotalibus vestimentis indutus fuerit, explicatur. 'Et applicuit Moyses Aaron, et filios eius, et lavit eos aqua, et vestivit eum tunica, et cinxit eum zona, et vestivit eum ὑποδύτην' quod nos, subtunicalem, sive tunicam, qua subtus vestitus est, possumus interpretari. 'Et imposuit ei superhumerale,' inquit, 'et cinxit eum secundum facturam superhumeralis, et constrinxit eam in ipso' . Vides itaque hoc Aaron superhumerali cingi, quomodo Samuel Ephod bad illo, nescio quo, cingebatur. Sed ne te longius traham, hanc habe sententiam. Ubicumque in Septuaginta Interpretibus, hoc est, in codicibus nostris ἐπωμις, id est, superhumerale legitur, in Hebraeo scriptum est Ephod. Quod quare alibi interpretari voluerint, et alibi ininterpretatum relinquerint, non est mei iudicii, cum hoc ipsum in pluribus fecerint: ut quae alibi aliter atque aliter expresserant, novissime translationis varietate lassati, ipsa Hebraea verba posuerint. Aquila autem id quod illi ὑποδύτην et ἐπωμίδα dixerunt, ἔνδυμα et ἐπένδυμα, id est, vestimentum et super vestimentum dixit. Quod scilicet ἔνδυμα, quod Hebraeo sermone vocatur MAIL, subteriorem tunicam; ἐπένδυμα vero, id est, ἐπωμίς, quod Hebraice dicitur EPHOD, superius pallium significet, quo tota sacerdotalis protegatur ambitio. 5  Quaeras forsitan, si Ephod sacerdotale sit pallium, quare in quibusdam locis addatur bar? Audiens bar, risum tenere non possum. Nam cum apud Hebraeos dicatur bad, ipsos quoque Septuaginta Interpretes sic transtulisse manifestum sit: ut pro bad, bar, scriberetur, error obtinuit: BAD autem Hebraica lingua linum dicitur, licet linum PHESTHA significantius exprimatur. Denique ubi nos legimus: 'Et fac eis femorale lineum, ut operiant carnis turpitudines, a lumbis usque ad crura eorum' : In Hebraeo pro lineo, bad ponitur. Qua specie vir quoque ille qui Danieli monstratur, indutus est. 'Et extuli oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus est baddim', quo plurali numero, vestes lineae nuncupantur. Propterea autem Samuel et octoginta quinque viri sacerdotes, Ephod lineum portasse referuntur, quoniam Sacerdos magnus solus habebat licentiam Ephod non lineo vestiendi; verum (ut Scriptura commemorat) auro, hiacyntho, purpura, cocco, byssoque contexto. Caeteri habebant Ephod, non illa varietate distinctum, et duodecim lapibus ornatum, qui in humero utroque residebant, sed lineum et simplex, et toto candore purissimum. 6  Verum quia supra promiseram, me, si spatium dictandi fuisset, de Theraphim quoque breviter disserturum: nec quisquam interim interpellator advenit: Scito Theraphim ab Aquila μορφώματα interpretari, quas nos figuras sive figurationes possumus dicere. Nam in eo loco, quando Saul misit nuntios, ut acciperent David: et responderunt, vexari illum graviter, misit rursum dicens: 'Afferte illum in lecto ad me, ut occidam illum: et venerunt nuntii, et ecce cenotaphia in lecto' : pro cenotaphiis, in Hebraeo Theraphim, id est, μορφώματα posita sunt: et non iecur caprarum ut nostri codices habent, sed pulvillus de caprarum pelle consutus, qui intonsis pilis, caput involuti in lectulo hominis mentiretur. Ut autem utriusque sermonis veritatem pariter explicem, in Osee comminatur Deus, se a populo fornicante omnem gratiam ablaturum, dicens, quod 'diebus multis sedebunt filii Israel sine Rege, et principe, sine sacrificio, sine altari, et sine sacerdotio, et manifestationibus'. Pro sacerdotio et manifestationibus, in Hebraeo est, sine Ephod, et sine Theraphim: sicut Theodotion et Symmachus transtulerunt. Ex quo intelligimus in Ephod, iuxta Septuaginta quoque, qui sensum magis, quam verba interpretati sunt, sacerdotium interpretari; in Theraphim vero, id est, figurationibus vel figuris, varia opera, quae Theraphim vocantur, intelligi. Nam et in Exodo caeterisque locis, ubi describuntur vestes plumaria arte contextae, opus Cherubim, id est, varium atque depictum, esse factum describitur: ita tamen, ut VAU literam Cherubim non habeat: quia ubicumque cum hac littera scribitur, animalia magis quam opera significat. Iuxta igitur hunc sensum et Micha cum veste sacerdotali, caetera quoque, quae ad sacerdotalia pertinent ornamenta, per Theraphim fecisse monstratur. 7  Quam vellem nunc tibi omnem habitum sacerdotalem exponere, et per singulas vestium species, divina ostendere sacramenta. Verum quia in hoc ipso brevitatem Epistulae excessimus, et Iosephus ac Philo viri doctissimi Iudaeorum, multique de nostris id latissime persecut siunt, quorum, ut aiunt, voce audies me: quae de caetero velis, praesens percunctator praesentem, ut si quid forte nescimus, sine teste, sine iudice in fida aure moriatur. Mater communis si valeat, gaudeo, et ut valeat, Dominum precor. Nos, ut scis, Hebraeorum lectione detenti, in Latina lingua rubiginem obduximus; in tantum, ut loquentibus quoque nobis stridor quidam non latinus interstrepat. Unde ignosce ariditati: et si imperitus sum sermone, inquit Apostolus, sed non scientia. Illi utrumque non deerat, et unum humiliter renuebat. Nobis utrumque deest, quia et quod pueri plausibile habueramus, amisimus; nec scientiam quam volebamus, consecuti sumus, iuxta Aesopici canis fabulam, dum magna sectamur, etiam minora perdentes.

bnf11864.91 bsb4610.256

Hieronymus, Epistulae, 2, 28. AD EAMDEM MARCELLAM, <<<     >>> 30. AD PAULAM. CXVIII.
monumenta.ch > Hieronymus > 'Goliath' in 'Epistulae, 2, 29'